라틴어 문장 검색

sed neque his, qui ad huius modi administrationes temporalis honoris amore raptantur, neque rursum his, qui cum sunt privati, negotiosam vitam appetunt, hoc tantum bonum concedi arbitror, ut inter strepitus inquietosque conventus atque discursus cum morte familiaritatem, quam quaerimus, faciant;
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 2:3)
Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:15)
nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris sollicitavit odor, tumidus quatiensque decoras curvata cervice iubas Pharsalia rura pervolat et notos hinnitu flagitat amnes naribus accensis;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:186)
ludibrium quid enim fas est a vate relinqui hunc qui tot populis pervolat ora locum?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus3)
Haec dum Roma refert, iam Fama loquacibus alis pervolat Oceanum, linguis et mille citatos festinare iubet proceres, nullique senectus, non iter hibernis obstant nec flatibus Alpes:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:209)
auxerat militum curas praematura hiems imbribus continuis adeoque saevis, ut non egredi tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장3)
iamque tres laureatae in urbe statuae et adhuc raptabat Africam Tacfarinas, auctus Maurorum auxiliis qui, Ptolemaeo Iubae filio iuventa incurioso, libertos regios et servilia imperia bello mutaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 23장3)
igitur raptare inter se, immittere latronum globos, componere insidias et aliquando proeliis congredi, spoliaque et praedas ad procuratores referre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장4)
eadem utraque acie arma, crebris interrogationibus notum pugnae signum, permixta vexilla, ut quisque globus capta ex hostibus huc vel illuc raptabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장7)
sacer effera raptet corda pavor;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 840:2)
'nos' ait 'ad Scythici' Tirynthius 'ostia ponti raptat iter;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 603:1)
sed suus in Venerem raptat deus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 656:1)
sparserit aut tantis aciem raptaverit umbris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 61:1)
inde per urbes raptatur Graias atque ardua flumina ripis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 420:1)
talis utrimque labos, raptataque limite in arto membra viri miseranda meant:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 378:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION