라틴어 문장 검색

at si ulterius paginae garrienti forem claudis, pessulum opponis, quieti quidem tuae non invitus indulgeo, sed non procul a te reos meos inventurum me esse denuntio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:2)
Occlude sis fores ambobus pessulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 231)
occludite aedis pessulis, repagulis ilico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 132)
At illa est pudica neque dum cubitat cum viris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1103)
anus hic solet cubitare custos ianitrix, nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1139)
hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi nec mea gratia commovent se ocius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 2115)
tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 2122)
tune etiam cubitare solitu's in cunis puer?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7163)
Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 168)
nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 169)
sed aestuosas sentio aperiri fores, quae obsorbent quidquid venit intra pessulos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 330)
Pessuli, heus pessuli, vos saluto lubens, vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro, gerite amanti mihi morem, amoenissumi, fite causa mea ludii barbari, sussilite, obsecro, et mittite istanc foras, quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 2114)

SEARCH

MENU NAVIGATION