라틴어 문장 검색

Non amat pestilens eum qui se corripit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:16)
Theodericus post Odoacrem Gothorum principatum cum regio nomine suscipiens, homo pestilens Arianae sectae, denique inter caetera facinora Joannem papam corporali inedia maceratum necavit, duosque senatorii ordinis viros et ex consules, Symmachum videlicet atque Boetium, in carcere gladio transverberavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:8)
[0455C] Mentis atrox tinea, quam regis purpura sentit, Sed nec mendici praeterit illa togam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:10)
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)
Vestes vero coelestis artificis dexteram eloquentes, indefessae rutilationis splenditatibus inflammatae, nullis poterant vetustatis tineis cancellari:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:3)
Qui alienae felicitatis divitias tinea detractionis invidendo demordet, primo se ibi hostem inveniat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:8)
«Fratres universi, qui laboratis fame et [0501C] pestilentia, qui Turcorum et gentilium turbis vallati mortem temporalem speratis incurrere, non hunc gratis sufferre vos credatis laborem, sed audite et pensate praemium quod Dominus Jesus omnibus his redditurus est qui ejus amore et gratia hac in via morituri sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:2)
Bonum est ergo helimosina donum, quod cum donatur nobis conservatur, etin thesauris Dei nobis reconditur, unde dicit Dominus, "Thesaurizate vobisthesaurum in celo, ubi nec erugo neque tinea demolitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:3)
"Sicut tinea vestimentoet vermis ligno, ita tristitia nocet hominis cordi;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:17)
ubi neque erugo, neque tinea demolitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 16:4)
ubi neque erugo, neque tinea demolitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 5:6)
Hiemps mollissima ac pestilens fuit in illo tempore;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 183:2)
Eodem anno hiemps mollissima ac pestilens erat.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 27:2)
"Et statim miser ut cum illa acquievi, ab unico congressu annosam ac pestilentem luemcontraho et ipsas etiam lacinias, quas boni latrones contegendo mihi concesserant, in eam contuli, operulas etiam, quas adhuc vegetus saccariam faciens merebam, quoad me ad istam faciem, quam paulo ante vidisti, bona uxor et mala fortuna perduxit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:17)
Qua re cognita et cum pastoris sermone collata, qui saevum prorsus hunc illum nec alium locorum inquilinum praeminabatur, pestilenti deserta regione velociori se fuga proripiunt.
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION