라틴어 문장 검색

ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit ut ex omnibus navibus gubernatoresque et magistri navium et bini milites in forum convenirent ad imperia accipienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 352:1)
ubi tempus visum est quo pervenisse iam circummissi videri poterant, et ipse leni clivo ferente ad hostem, cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis, per adversum montem erectam aciem ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 454:1)
postquam perseverare in incepto vidit, tribuno cum duorum signorum militibus circummisso interclusit ad urbem iter armatis, vacuamque cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 177:2)
ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 269:1)
Onerum vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa quadam divisionis ratione aequas partes collis singuli ferant operarii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장19)
mediae enim partes phalangarum, quibus lora tetraphororum invehuntur, clavis sunt finitae, ne labantur in unam partem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장20)
ita in phalangis et iugis cum in medio lora non sunt conlocata sed in una parte, qua progreditur lorum ab medio, unam breviorem, alteram efficit partem longiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장24)
Quemadmodum vero minores rotae duriores et difficiliores habent motus, sic phalangae et iuga, in quibus partibus habent minora a centro ad capita intervalla, premunt duriter colla, qua autem longiora habent ab eodem centro spatia, levant oneribus et trahentes et ferentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION