라틴어 문장 검색

illud quoque genus est positum non in hac veluti iaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et allis quibusdam locis narrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 152:1)
sed nec Pergama nec decenne bellum nec saevas Agamemnonis phalangas nec periuria persequar Sinonis, arx quo Palladio dicata signo pellaci reserata proditore portantem pedites equum recepit.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem24)
Onerum vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa quadam divisionis ratione aequas partes collis singuli ferant operarii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장19)
mediae enim partes phalangarum, quibus lora tetraphororum invehuntur, clavis sunt finitae, ne labantur in unam partem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장20)
ita in phalangis et iugis cum in medio lora non sunt conlocata sed in una parte, qua progreditur lorum ab medio, unam breviorem, alteram efficit partem longiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장24)
Quemadmodum vero minores rotae duriores et difficiliores habent motus, sic phalangae et iuga, in quibus partibus habent minora a centro ad capita intervalla, premunt duriter colla, qua autem longiora habent ab eodem centro spatia, levant oneribus et trahentes et ferentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION