라틴어 문장 검색

ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in sputis odor foedus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:1)
si levis plaga est, etiam aranea.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, II Quae vulnus glutinent. 1:3)
sic quippe laborat maternis studiis nec dedignatur equestres moliri phaleras genero latura decorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato4)
turbantur phalerae, spumosis morsibus aurum fumat, anhelantes exundant sanguine gemmae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:332)
nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit, conteritur, eoque medicamine morsus muris aranei linitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:2)
et militum phalerae torquesque splendebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장5)
Furi, cui neque servus est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, verum est et pater et noverca, quorum dentes vel silicem comesse possunt, est pulchre tibi cum tuo parente et cum coniuge lignea parentis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 231)
Iacet Gregorius tuus in telis aranearum;
(단테 알리기에리, Epistolae 79:6)
Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:15)
Sunt, quae oderunt suos et non suorum palpantur affectu, quarum inpatientia, index animi, nullam recepit excusationem et cassa inpudicitiae velamenta quasi aranearum fila disrumpit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:6)
Tunc rudis et Graias mirari nescius artes urbibus eversis praedarum in parte reperta magnorum artificum frangebat pocula miles, ut phaleris gauderet equus caelataque cassis Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae imperii fato, geminos sub rupe Quirinos, ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta pendentisque dei perituro ostenderet hosti, ponebant igitur Tusco farrata catino:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI35)
Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, sumpta sunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 47:1)
principio hoc dico, rerum simulacra vagari multa modis multis in cunctas undique partis tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris, obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:2)
Rugosiorem cum geras stola frontem Et araneorum cassibus pares mammas;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII2)
nam monilia non nisi hominum dicimus, quae nunc ad laudem pro phaleris posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2782)

SEARCH

MENU NAVIGATION