라틴어 문장 검색

homines statim de magis exquisita fabricatione instrumentorum astronomicorum ad multa et varia, per agitationem phantasiae, discursuri fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:3)
Itaque sperandum omnino est, esse adhuc in naturae sinu multa excellentis usus recondita, quae nullam cum jam inventis cognationem habent aut parallelismum, sed omnino sita sunt extra vias phantasiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 264:1)
Modulos vero ineptos mundorum et tanquam simiolas, quas in philosophiis phantasiae hominum extruxerunt, omnino dissipandas edicimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:11)
Patrum unus magna cum severitate poesin appellat vinum daemonum, eo quod phantasiam vanis impleat, licet poesis mendacii tantum umbra sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:14)
Uterque acria progignit desideria, uterque se perniciter efformat in phantasias et suggestiones, atque uterque facile inscendit in oculos (praecipue quando obiectum adest).
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:3)
exemplorum importuna et inepta petito ab humanis quae in divina transferantur, quae necessario parit fantasiarum male cohaerentium mixturam;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:24)
Unde secundum Philosophum imaginatio sive phantasia est motus factus ex sensu secundum actum—sic operationes omnium virtutum inferiorum quae sunt in homine sunt propter operationes virtutis supremae, quae est intellectus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:12)
torvos invisa iugales Allecto temone ligat, qui pascua mandunt Cocyti pratisque Erebi nigrantibus errant stagnaque tranquillae potantes marcida Lethes aegra soporatis spumant oblivia linguis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:155)
Allecto stetit in mediis vulgusque tacere iussit et obstantes in tergum reppulit angues perque umeros errare dedit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:14)
Quem cum absumpserint, ad aquam duci oportet sibiloque adlectari, quo libentius bibant, tum demum reductos largiore pabulo satiari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 3장 2:5)
item Vergilius nec dextrae erranti deus afuit, cum aut Iuno fuerit, aut Allecto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6323)
in somnis ferus Aeneas non est epitheton 'ferus', sed fantasia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4661)
ecce iterum stimulat phantasia est ad sociorum terrorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5761)
sed potest et hoc loco ut diximus quasi phantasiam facere propter socios, et 'quisquis es' ideo dicere, quia, licet viderit, non tamen re vera novit esse Mercurium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5779)
actis furore conpulsis, ut reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7922)

SEARCH

MENU NAVIGATION