라틴어 문장 검색

Solent enim homines de rebus novis ad exemplum veterum, et secundum phantasiam ex iis praeceptam et inquinatam, hariolari;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:3)
de vento autem igneo, tam subito et violenter se expandente et exsufflante, vix unquam aliquid alicujus imaginationi aut phantasiae occursurum fuisset;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:4)
homines statim de magis exquisita fabricatione instrumentorum astronomicorum ad multa et varia, per agitationem phantasiae, discursuri fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:3)
Itaque sperandum omnino est, esse adhuc in naturae sinu multa excellentis usus recondita, quae nullam cum jam inventis cognationem habent aut parallelismum, sed omnino sita sunt extra vias phantasiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 264:1)
Modulos vero ineptos mundorum et tanquam simiolas, quas in philosophiis phantasiae hominum extruxerunt, omnino dissipandas edicimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:11)
Patrum unus magna cum severitate poesin appellat vinum daemonum, eo quod phantasiam vanis impleat, licet poesis mendacii tantum umbra sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:14)
Uterque acria progignit desideria, uterque se perniciter efformat in phantasias et suggestiones, atque uterque facile inscendit in oculos (praecipue quando obiectum adest).
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:3)
exemplorum importuna et inepta petito ab humanis quae in divina transferantur, quae necessario parit fantasiarum male cohaerentium mixturam;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:24)
QVANDO per ima freti solito uulpecula reti Aucta solebat ali captu sepissime tali.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:1)
NACTA secus uallum quedam uulpecula gallum, Callida rimatur, quibus artibus hic capiatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:1)
Quod dum tale uidet fieri, uulpecula ridet, Omnibus infestum merito sic ulta scelestum, Presumptor plecti quo debeat ordine recti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:18)
uulpeculis exaequetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:14)
Unde secundum Philosophum imaginatio sive phantasia est motus factus ex sensu secundum actum—sic operationes omnium virtutum inferiorum quae sunt in homine sunt propter operationes virtutis supremae, quae est intellectus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:12)
23. An ignoras, excellentissime principum, nec de specula summe celsitudinis deprehendis ubi vulpecula fetoris istius, venantium secura, recumbat?
(단테 알리기에리, Epistolae 56:1)
in somnis ferus Aeneas non est epitheton 'ferus', sed fantasia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4661)

SEARCH

MENU NAVIGATION