라틴어 문장 검색

Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 3:2)
' - fateor me sectorem esse, verum et alii multi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 3:5)
cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 2:5)
tametsi ita se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 1:5)
Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis iudicum permitteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 2:5)
ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non potuissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 2:1)
di prohibeant, iudices, ne hoc quod maiores consilium publicum vocari voluerunt praesidium sectorum existimetur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 2:4)
Dubium est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 3:3)
Area APS est ut area AQS, id est, ut differentia inter sectorem OQA & triangulum OQS, sive ut differentia rectangulorum ½Q × AQ & ½OQ × SR, hoc est, ob datam ½OQ, ut differentia inter arcum AQ & rectam SR, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 18:4)
Ubi vero proxime abest ab Apsidibus, ratio prima nascentium sectorum ASP, GCF, & ratio ultima evanescentium BSP & OCF, eadem est rationi Ellipseos totius ad circulum totum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 22:2)
& propterea ut area Ellipseos totius ad aream circuli totius. Q. E. D. Argumento prolixiore probari potest analogia ultima in Sectoribus evanescentibus BSP, OCF:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 22:14)
Tum centro S, intervallo aequante dimidium lateris recti, describatur circulus HKk, & ad corporis ascendentis vel descendentis loca duo quaevis G, C, erigantur perpendicula GI, CD occurrentia Conicae Sectioni vel circulo in I ac D. Dein junctis SI, SD, fiant segmentis SEIS, SEDS Sectores HSK, HSk aequales, & per Theorema XI.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 31:6)
tempori proportionalis, & area genita VDdc aequalis Sectori genito VCX.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VIII. De Inventione Orbium in quibus corpora viribus quibuscunq; centripetis agitata revolventur. 10:24)
aequalis Sector VCX una cum ejus angulo VCI.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VIII. De Inventione Orbium in quibus corpora viribus quibuscunq; centripetis agitata revolventur. 10:27)
VCP Sectori VCR proportionalem constituat;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VIII. De Inventione Orbium in quibus corpora viribus quibuscunq; centripetis agitata revolventur. 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION