라틴어 문장 검색

pauca tamen dici sufficiet, quae sunt nota ac pervulgata, ad aemulationem eorum commissa, quae facta sunt Romae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 24:2)
utque pervulgati iuris proferatur lectio vana, septem vendibiles introitus praeparant, dilationum examina longissima contexentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 18:3)
Vaccula gurgulione consecto, exanimis visa est iacens, cuius mors publicorum funerum aerumnas indicabat amplas et pervulgatas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 4:1)
Post victoriam autem Pictorum Constantius pater Eboraci mortuus est, et Constantinus omnium militum consensu Caesar creatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 2장 3:3)
haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset;
(아풀레이우스, 변명 29:1)
quid enim, si pictorem, si medicum, quid denique, si innocentem?
(아풀레이우스, 변명 77:13)
Sed enim Metellum, inquit, "sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 6:1)
In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 15:1)
nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 11:2)
quale est pervolgatum illud quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt adversus Euathlum, discipulum suum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 4:2)
CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
Atque haec quidem in his quibus dixi libris pervulgata sunt, sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert, non minus si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 3:2)
nosti enim, credo, verbum illud vetus et pervolgatum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 7:2)
Facit quippe imaginem Iustitiae fierique solitam esse dicit a pictoribus rhetoribusque antiquioribus ad hunc ferme modum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, IV 3:1)
In eis aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi, Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiamque ira percitus Rodiis invidebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION