라틴어 문장 검색

Polemon ergo si ex luxurioso continens factus, ita sciret cuius esset hoc donum, ut eum abiectis superstitionibus gentium pie coleret, non solum continens sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem verum et ad futurae immortalitatem valeret.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 2:8)
Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 2:10)
IN libris veterum memoriarum scriptum est, Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 2:1)
ut essent fere doctrinae eorum (quod non male cavillatus est Dionysius in Platonem) Verba otiosorum senum ad imperitos juvenes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:11)
Quantum ad negotia, vetus est melius videre oculus quam oculum, licet nonnulli hoc cavillentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:15)
Omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam.
(불가타 성경, 집회서, 43장37)
Tiberium vigentem annis sedere in senatu, verba patrum cavillantem?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장4)
quin et studium armaturae Thraecum prae se ferens saepe cum populo et uoce et gestu ut fautor cauillatus est, uerum maiestate salua nec minus aequitate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 2:4)
quamquam postea accepto victoriae nuntio cum suis rebus illam dimicationem conparans murium eam pugnam fuisse cavillatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:27)
Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter reges suos inter deos colere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 15:1)
singulare certe ediderunt patientiae exemplum adeoque non sunt accensi supplicio commilitonum, cum sub noctem interfectos esse cognossent, ut nihil omiserint, quod singuli magis oboedienter et pie facerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 4:1)
3. Ceu filii non ingrati litteras igitur pie vestre Paternitatis aspeximus, que totius nostri desiderii personantes exordia, subito mentes nostras tanta letitia perfuderunt, quantam nemo valeret seu verbo seu cogitatione metiri. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 4:1)
Nam etsi Latiale caput pie cunctis est Ytalis diligendum tanquam comune sue civilitatis principium, vestrum iuste censetur accuratissime colere ipsum, cum sit vobis principium ipsius quoque esse. 23.
(단테 알리기에리, Epistolae 82:3)
Horum nos ab invidia muniret auctoritas, etiamsi nostris cavillaremur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 15:2)
Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime cavillatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION