라틴어 문장 검색

Asinum pupillorum abegerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
고아들의 나귀를 끌어가고 과부의 소를 담보로 잡는데. (불가타 성경, 욥기, 24장3)
Abripuerunt pupillum ab ubere et pauperem pignori sumpserunt;
그들은 아버지 없는 자식을 젖가슴에서 빼앗아 가고 가련한 이가 위에 걸친 것을 담보로 잡는다네. (불가타 성경, 욥기, 24장9)
Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
낯선 이가 보증을 서면 그의 옷을 저당 잡아라. 낯모르는 자이므로 그것을 담보로 삼아야 한다. (불가타 성경, 잠언, 20장16)
Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.
낯선 이가 보증을 서면 그의 옷을 저당 잡아라. 낯모르는 자이므로 그것을 담보로 삼아야 한다. (불가타 성경, 잠언, 27장13)
Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum, ut appropinquet mihi?, ait Dominus.
그들 가운데 한 사람이 그들의 지도자가 되고 그들 가운데에서 그들의 통치자가 나오리라. 내가 그를 가까이 오도록 하여 나에게 다가오게 하리라. 그러지 않으면 누가 감히 나에게 다가오겠느냐? 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 30장21)
et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,
사람을 학대하지 않고 빚 담보로 받은 것을 돌려주며, 강도 짓을 하지 않고 굶주린 이에게 빵을 주며, 헐벗은 이에게 옷을 입혀 주고, (불가타 성경, 에제키엘서, 18장7)
egenum et pauperem affligentem, rapientem rapinas, pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem,
가련한 이와 가난한 이를 학대하거나, 강도 짓을 하거나, 담보로 받은 것을 돌려주지 않거나, 우상들에게 눈을 들어 올리며 역겨운 짓을 하거나, (불가타 성경, 에제키엘서, 18장12)
et virum non afflixerit, pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,
사람을 학대하지 않으며, 담보물을 잡지 않고 강도 짓을 하지 않으며, 굶주린 이에게 먹을거리를 주고 헐벗은 이에게 옷을 입혀 주며, (불가타 성경, 에제키엘서, 18장16)
pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quidquam iniustum, vita vivet et non morietur;
담보로 받은 것을 돌려주고 강도 짓으로 뺏은 것을 배상하고, 생명의 규정들을 따르면서 불의를 저지르지 않으면, 그는 죽지 않고 반드시 살 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 33장15)
Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.
혼인은 모든 사람에게서 존중되어야 하고, 부부의 잠자리는 더럽혀지지 말아야 합니다. 불륜을 저지르는 자와 간음하는 자를 하느님께서는 심판하실 것입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장4)
Qui eis a tergo imminens et quasi pro perdito pignore lugens, cum neminem etiam irritatus laederet, nemini inportunus existeret, nota dilectae solitudinis secreta illaesus repetiit, nec ulterius in illis locis lupus specie tam terribilis apparuit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:2)
Vnius speculi sese concedit in usum Attente Racio, speculo speculator in isto Causarum seriem, rerum scrutatur abissum, Subiecti formeque uidet connubia, cernit Oscula, que miscet concrecio, queue propinat Vnio natiua, formis subiecta maritans, Subiecti que forma facit, que perficit esse, Que rem conducit uel que perducit ad esse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:11)
Cultus forme connubia grata Nectunt et sese proprio uenerantur honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:15)
Qualiter exemplum de se parit, immo recisa Parte sui, curtata parens sibi pignora gignit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:18)
Hic proles Ledea micat nec pignus amoris, Quem prius in terris gessit, deponit in astris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION