라틴어 문장 검색

Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque votis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus adversa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장1)
i, meus es, iam te in lucos pia turba silentum secretisque ciet volitans pater Aeolus arvis.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 790:1)
Agricolae prisci, fortes paruoque beati,condita post frumenta leuantes tempore festo corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,cum sociis operum pueris et coniuge fidaTellurem porco, Siluanum lacte piabant,floribus et uino Genium memorem breuis aeui.
(호라티우스의 두번째 편지, 162)
Tunc rudis et Graias mirari nescius artes urbibus eversis praedarum in parte reperta magnorum artificum frangebat pocula miles, ut phaleris gauderet equus caelataque cassis Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae imperii fato, geminos sub rupe Quirinos, ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta pendentisque dei perituro ostenderet hosti, ponebant igitur Tusco farrata catino:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI35)
inprobitas illo fuit admirabilis aevo, credebant quo grande nefas et morte piandum, si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si barbato cuicumque puer, licet ipse videret plura domi fraga et maiores glandis acervos;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII20)
et quo mixta putes magis aspera levibus esse principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, est ratio secernendi seorsumque videndi, umor dulcis ubi per terras crebrius idem percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:25)
inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli temptabant fructusque feros mansuescere terra cernebant indulgendo blandeque colendo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:3)
quia, velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant, si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:4)
Nullus semel ore receptus Pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:21)
Sic, ubi desuetae silvis in carcere clauso Mansuevere ferae, et vultus posuere minaces, Atque hominem didicere pati:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:72)
piare enim antiqui purgare dicebant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3789)
piabunt expiabunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 14010)
hic tamen 'piabunt' bene addidit, quia nisi per sanguinem diis accepta hostia non est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 14013)
nefas quae triste piaret contaminati Palladii scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1841)
piaret autem expiaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1842)

SEARCH

MENU NAVIGATION