라틴어 문장 검색

piaret autem expiaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1842)
piabunt placabunt, expiabunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3792)
purpura maris vicem ad piandum praebet, linum vero fluminis, quia, cum vere primo in oriente flumen inundasset, sponte sua linum natum Plinius Secundus dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1694)
quoniam 'piare' est propitiare, quod accidere non potest nisi caste in- servitum erit rebus sacris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 828)
rarum enim est, ut in 'is' exeuntia 'r' in obliquis reci- piant, ut 'cinis, pulvis'. talis est et in graecis ratio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1624)
unde praecipit nos scire debere, in quod se signum reci- piat sidus Saturni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3366)
Ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 244)
dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva imbribus, atque annos sicca fuisse novem, cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:468)
quarum sunt multis damna pianda modis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 33:1)
ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, ducam ruricolas sub iuga curva boves, et discam Getici quae norunt verba iuvenci, adsuetas illis adiciamque minas, ipse manu capulum pressi moderatus aratri experiar mota spargere semen humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 827)
Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, Ianus Agonali luce piandus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권183)
ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos et lato moriens pectore plangit humum, immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum victor et Evandrum ruricolasque vocat, constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, hic ubi pars urbis de bove nomen habet, nec tacet Evandri mater prope tempus adesse, Hercule quo tellus sit satis usa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권327)
denique quodcumque est, quo corpora nostra piantur, hoc apud intonsos nomen habebat avos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권15)
Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor et quae ruricolis semina tosta dedit, et soror et Procne Tereusque duabus iniquus et quicumque suas per scelus auget opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권395)
"et saevi flectitur ira Iovis, sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi tradere, Romani numen utrumque soli."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권159)

SEARCH

MENU NAVIGATION