라틴어 문장 검색

Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 50:11)
Studes an piscaris an venaris an simul omnia?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 1:1)
ex illa possis despicere piscantes, ex hac ipse piscari, hamumque de cubiculo ac paene etiam de lectulo ut e naucula iacere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:5)
Omnis hic aetas piscandi navigandi atque etiam natandi studio tenetur, maxime pueri, quos otium lususque sollicitat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 3:1)
Quod magna ex parte inquinatio efficit, quae ad mare pervenit veluti effectus silvarum exactarum, agri monoculturarum, industriae eiectamentorum atque rationum damnose piscandi, earum potissimum quae cyanido atque dynamitide utuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 54:4)
nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:5)
piscemur, venemur, ut olim Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos differtum transire forum populumque iubebat, unus ut e multis populo spectante referret emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur, quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, cui potior patria fuit interdicta voluptas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 634)
non classibus piscamur et retro mare
(세네카, Thyestes 470:1)
Nam et antistes cum uenisset in prouinciam, tantamque ibi famis poenam uideret, docuit eos piscando uictum quaerere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:15)
sed piscandi peritia genti nulla nisi ad anguillas tantum inerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:17)
postero die praetores facti P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius Marcellinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 242:3)
deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 662:2)
Iubeas una opera me piscari in aere, venari autem rete iaculo in medio mari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1112)

SEARCH

MENU NAVIGATION