라틴어 문장 검색

'materna tibi farina est ex crudissimo Ariciae pistrino:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 2:3)
hic futuit multas et se facit esse venustum, et non pistrino traditur atque asino?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 975)
Erubescit enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia, frustraque lingua praedicat paupertatem et docet elemosynas, qui Croesi divitiis tumet vilique opertus palliolo pugnat contra tineas vestium sericarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:12)
Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderunt, pulla tunica eam induere et furvo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capite auri sinere re vera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:1)
"haec eadem licet et nobis laudare, sed illis creditur, an melior, cum Thaida sustinet aut cum uxorem comoedus agit vel Dorida nullo cultam palliolo?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III37)
Aut cum perfricuit frontem posuitque pudorem, Sucida palliolo vellera quinque petit.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII3)
vestras evre domos irascentum est uti proprio nomine, ut Terentius ego te in pistrinum Dave dedam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1401)
multi erant praeterea clari in philosophia et nobiles, a quibus omnibus una paene voce repelli oratorem a gubernaculis civitatum, excludi ab omni doctrina rerumque maiorum scientia ac tantum in iudicia et contiunculas tamquam in aliquod pistrinum detrudi et compingi videbam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 46:1)
' 'Nam hercle,' inquit Antonius 'si haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in eodem est pistrino, Crasse, vivendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 144:4)
postea Plato quidam Sardianus, Epicureus, qui Athenis solet esse multum et qui tum Athenis fuerat cum Licinius eo venisset, cum eum fugitivum esse postea ex Aesopi litteris cognosset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit, sed in publicam an in pistrinum non satis ex litteris eius intellegere potuimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 4:6)
saepe est etiam sub palliolo sordido sapientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 56:4)
nam nihil melius esse dicebat quam sine turba lavari, et eo ipso loco aliquando pistrinum fuisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:3)
Mox palliolo suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tanquam fomentis aggressus est et in tua inquit pater carissime, in tua sumus custodia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:14)
Equum ex quadriga multis palmis nobilem Abegit quidam et in pistrinum vendidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.1)
nec turpe putaris palliolum nitidis inposuisse comis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:543)

SEARCH

MENU NAVIGATION