라틴어 문장 검색

idque aequalibus circiter ab invicem distantiis, ob aequalia temporis intervalla, quibus corpus tremoribus suis singulis singulos pulsus excitat. Q. E. D. Et quanquam corporis tremuli partes eant & redeant secundum plagam aliquam certam & determinatam, tamen pulsus inde per Medium propagati sese dilatabunt ad latera, per Propositionem praecedentem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 14:11)
Ultra haec utriusque Scythiae loca, contra orientalem plagam in orbis speciem consertae, celsorum aggerum summitates ambiunt Seras, ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis , a septentrione et orientali nivosae solitudini cohaerentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 64:1)
Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suavitate multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro contingunt, laeva Persico mari collimitant, elementi utriusque potiri bonis omnibus assueti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 45:1)
Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.
카인은 주님 앞에서 물러 나와 에덴의 동쪽 놋 땅에 살았다. (불가타 성경, 창세기, 4장16)
Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea.
그 방주에 지붕을 만들고 위로 한 암마 올려 마무리하여라. 문은 방주 옆쪽에 내어라. 그리고 그 방주를 아래층과 둘째 층과 셋째 층으로 만들어라. (불가타 성경, 창세기, 6장16)
Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram.
그러나 주님께서는 아브람의 아내 사라이의 일로 파라오와 그 집안에 여러 가지 큰 재앙을 내리셨다. (불가타 성경, 창세기, 12장17)
filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
아브라함은 소실들이 자기에게 낳아 준 아들들에게도 한몫씩 나누어 주었다. 그런 다음 아브라함은 죽기 전에, 그들을 자기 아들 이사악에게서 떼어 동쪽 곧 동방의 땅으로 내보냈다. (불가타 성경, 창세기, 25장6)
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
진흙을 이겨 벽돌을 만드는 고된 일과 온갖 들일 등, 모든 일을 혹독하게 시켜 그들의 삶을 쓰디쓰게 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 1장14)
Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: " Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie? ".
그리고 파라오의 작업 감독들은 자기들이 세운 이스라엘 자손들의 조장들에게, “너희는 어째서 정해진 벽돌 양을 어제도 오늘도 예전처럼 채우지 못하느냐?” 하면서 그들을 때렸다. (불가타 성경, 탈출기, 5장14)
quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum et super servos tuos et super populum tuum, ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
이번에는 내가 온갖 재앙을 너 자신과 너의 신하들과 백성들에게 내려, 온 세상에 나와 같은 신이 없음을 네가 알게 하겠다. (불가타 성경, 탈출기, 9장14)
Et dixit Dominus ad Moy sen: " Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet.
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “나는 이제 파라오와 이집트에 한 가지 재앙을 더 내리겠다. 그런 다음에야 그가 너희를 이곳에서 내보낼 것이다. 그가 너희를 내보낼 때에는 아예 너희를 모조리 이곳에서 내쫓을 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 11장1)
Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Aegypti.
너희가 있는 집에 발린 피는 너희를 위한 표지가 될 것이다. 내가 이집트를 칠 때, 그 피를 보고 너희만은 거르고 지나가겠다. 그러면 어떤 재앙도 너희를 멸망시키지 않을 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 12장13)
et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero.
금 고리 네 개를 부어 만들어 네 다리에 다는데, 한쪽에 고리 두 개, 다른 쪽에 고리 두 개를 달아라. (불가타 성경, 탈출기, 25장12)
inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis;
그 채를 궤 양쪽 고리에 끼워 궤를 들 수 있게 하고, (불가타 성경, 탈출기, 25장14)
cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.
커룹 하나는 이쪽 끝에, 다른 하나는 저쪽 끝에 자리 잡게 만들어라. 그 커룹들은 속죄판 양쪽 끝에 만들어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 25장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION