라틴어 문장 검색

Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida.
너의 천막 터를 넓혀라. 네 장막의 휘장을 아낌없이 펼쳐라. 네 천막 줄을 길게 늘이고 말뚝을 단단히 박아라. (불가타 성경, 이사야서, 54장2)
argento et auro decoravit illud, clavis et malleis firmavit, ut non moveatur;
금은으로 장식된다. 사람들은 그것을 못과 망치로 움직이지 못하도록 고정시킨다. (불가타 성경, 예레미야서, 10장4)
Quod si dixeris in corde tuo: "Quare venerunt mihi haec?". Propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt laciniae tuae, pollutae sunt plantae tuae.
사실 너는 마음속으로 ‘어찌하여 이런 일들이 내게 닥쳤는가?’ 하고 묻는다. 네 치마가 걷어 올려지고 네 몸이 폭행을 당한 것은 너의 큰 죄 때문이다. (불가타 성경, 예레미야서, 13장22)
pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et scintillabant quasi aspectus aeris candentis.
다리는 곧고 발바닥은 송아지 발바닥 같았는데, 광낸 구리처럼 반짝거렸다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장7)
Dicebant ergo ei alii discipuli: " Vidimus Dominum! ". Ille autem dixit eis: " Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ".
그래서 다른 제자들이 그에게 “우리는 주님을 뵈었소.” 하고 말하였다. 그러나 토마스는 그들에게, “나는 그분의 손에 있는 못 자국을 직접 보고 그 못 자국에 내 손가락을 넣어 보고 또 그분 옆구리에 내 손을 넣어 보지 않고는 결코 믿지 못하겠소.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 요한 복음서, 20장25)
Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est.
그러나 헤베르의 아내 야엘은 천막 말뚝을 가져와서 망치를 손에 들고 몰래 안으로 들어가, 말뚝이 땅에 꽂히도록 그의 관자놀이에 들이박았다. 시스라는 지쳐서 깊이 잠들었다가 이렇게 죽었다. (불가타 성경, 판관기, 4장21)
Philosophi saeculi solent amorem veterem amore novo quasi clavum clavo expellere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:1)
etiam novo quidam amore veterem amorem tamquam clavo clavum eiciendum putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 75:1)
Atque est pars corporis mundi qua ipse si tangatur, sentire queat magis quam arbores vel plantae, quae terrae radicitus affixae, eadem anima vivificari dicuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:7)
Arbores tamen et quaslibet plantas insensibiles esse constat, ideoque ad exclusionem earum in diffinitione animalis post animatum ponitur sensibile.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:9)
Ille integer vitae ob detergendam rubiginem nostrorum facinorum sustinuit benignissimus immanium clavorum acerbitatem in palmis et pedibus;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:4)
Ibi autem cuilibet illarum super spinarum fuit sedes parata fasciculo, et per viros ibi, ut supra dictum est, deputatos semper fasciculus movebatur, ut acrius spinarum dilacerarentur aculeis, et nudis plantis ignitum pertingebant solum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 32:12)
Jam latus effossum, et palmas ostendit utrasque, Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:3)
Iahel uxor Aber cinei, licet pax fuerit inter Sisaram et domum Aber, plebis tamen salutem huic amicitiae praeferens, ipsum Sisaram clavo sopivit et malleo.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:7)
Qualiter ars logice, tamquam uia, ianua, clauis, Ostendit, reserat, aperit secreta sophie;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION