라틴어 문장 검색

21. Iam autem rex fiduciae plenus, ut princeps qui praelio victor fuisset, neque a comitiis suis ullam omnino repulsam tulisset, quemque adhuc acclamationes et plausus populi recentes circumstrepebant, imperium suum in futurum nihil aliud nisi ludum fore et regni tantummodo fruitionem sine molestiis pro certo sibi persuaserat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:1)
Adeo ut mirabili consensu et plausu, et magna omnium ordinum frequentia, Plantagenista iste fictitius ad castrum Dublinense adductus esset, atque ibi tanquam rex salutatus, stipatus, et honoratus, puero satis decore se gerente, nihilque committente quod ignobilitatem generis sui argueret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:8)
Praesertim, si eo usque ingravescat malum ut actiones status laudatissimae, quae merito plausum vulgi mererentur et populi studia conciliare deberent, in deteriorem partem traducantur et sugillentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 5:4)
inter quae tumidus leno producere cenas in lucem, foetere mero, dispergere plausum empturas in vulgus opes, totosque theatris indulgere dies, alieni prodigus auri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:55)
fit plausus et ingens concilii clamor, qualis resonantibus olim exoritur caveis, quotiens crinitus ephebus aut rigidam Niobem aut flentem Troada fingit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:235)
en moveo plausus!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem9)
cum subito varius vicina clamor ab urbe et fausti iuvenum plausus mixtaeque choreis auditae per rura lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae15)
quaeque relabentes undas aestumque secutae in refluos venere palam Nereides amnes confessae plausu dominam cecinere futuris auspicium thalamis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae42)
extemplo strepuere chori collesque canoris plausibus impulsi septena voce resultant.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:86)
Ipsa quidem Virtus pretium sibi, solaque late Fortunae secura nitet nec fascibus ullis erigitur plausuve petit clarescere vulgi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:1)
exultant cum voce pii Ditisque sub aula talia pervigili sumunt exordia plausu:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:202)
nec tibi venales captant aeraria plausus corruptura fidem:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:260)
hinc nomen ubique plausibus, auratis celebrant hinc ora figuris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:83)
Pompeiana dabunt quantos proscaenia plausus!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:206)
Quem populi plausu, procerum quem voce petebas, adspice, Roma, virum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION