라틴어 문장 검색

Cogit me multum assidua tuae dilectionis instantia, Gualteri venerande amice, ut meo tibi debeam famine propalare mearumque manuum scriptis docere qualiter inter amantes illaesus possit amoris status conservari, pariterve qui non amantur quibus modis sibi cordi affixa valeant Veneris iacula declinare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 1:1)
et de notitia amoris mutui, et quid unus amantium agere debeat altero fidem fallente.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, (prae) 2:2)
Nam antequam amor sit ex utraque parte libratus, nulla est angustia maior, quia semper timet amans ne amor optatum capere non possit effectum, nec in vanum suos labores emittat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:2)
Et ut vera loquamur, nullus est qui possit singularis amantis enarrare timores.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:8)
uterque namque timet amantium ne quod est multis laboribus acquisitum per alterius labores amittat, quod valde magis onerosum constat hominibus quam si spe frustrati nullum sibi suos fructum sentiant [sibi] afferre labores.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:11)
Timet etiam ne in aliquo offendat amantem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:13)
Postquam vero ad hanc cogitationem plenariam devenerit, sua frena nescit continere amor, sed statim procedit ad actum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:20)
Ad hoc totus tendit conatus amantis, et de hoc illius assidua est cogitatio, ut eius quam amat fruatur amplexibus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:1)
Quid enim homo posset possidere vel habere sub coelo, pro quo vellet tot subiacere periculis quot assidue videmus amantes ex libero arbitrio se subiugare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:4)
Qua quidem cessante illico melancolia ex adverso consurgit, in eo suum sibi locum vindicat ira, et ita incipit esse alteratus amanti et ei terribilis apparere, sicque incipiunt amoris incrementa deficere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:8)
Est enim suae menti, dum de amore suo plenarie cogitat, mulieris cuiuslibet horridus et incultus aspectus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 4장: 사랑은 어떻게 나타나나 1:6)
Dico tamen et firmiter assero quod masculus ante decimum octavum annum verus esse non potest amans, quia usque ad id tempus pro re satis modica verecundo rubore perfunditur, qui non solum perficiendum impedit amorem sed bene perfectum exstinguit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 1:5)
ergo in eo amor non potest oriri, sicut plenarie supra constat esse probatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 2:2)
qui post multas etiam de muliere cogitationes habitas vel fructus assumptos, postquam aliam vident statim illius concupiscunt amplexus, et obsequii a priore amante suscepti obliviosi et ingrati exsistunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 3:2)
De talibus amantibus alibi dicetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION