라틴어 문장 검색

Glacierum liquatio tam in polis quam in regionibus eximiae altitudinis gravissimum periculum denuntiat ne gasium methanum exeat atque dissolutio materiae organicae congelatae magis ac magis emissionem dioxydi carbonici amplificare possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:3)
hi autem inveniuntur raro, ut aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Archytas Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui multas res organicas, gnomonicas numero naturalibusque rationibus inventas atque explicatas posteris reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장75)
non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis compositio augendo aut minuendo infirmat cetera, principia terrena cibi plenitate, aer gravitate caeli.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장23)
praeterea, cum corpus motionibus in ambulatione calescat, umores ex membris aer exsugendo inminuit plenitates extenuatque dissipando quod plus inest quam corpus potest sustinere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장27)
ex eo quoque, sub septentrionibus nutriuntur gentes, inmanibus corporibus, candidis coloribus, directo capillo et rufo, oculis caesis, sanguine multo ab umoris plenitate caelique refrigerationibus sunt conformati;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장12)
Hae glaebae, cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장6)
deinde cum aeris unda nitentes, cum perventum ad montes, ab eorum offensa et procellis propter plenitatem et gravitatem liquescendo disparguntur et ita diffunditur in terras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장6)
Itaque Archytas cylindrorum descriptionibus, Eratosthenes organica mesolabi ratione idem explicaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말45)
Attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus, quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur, sed etiam ornatus adiciat honestatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION