라틴어 문장 검색

et sciendum quia 'sub' praepositio, quando tempus si- gnificat, accusativo gaudet, ut hoc loco 'sub arcturum', id est circa arcturum, item "aut ubi sub lucem densa inter nubila sese", et "sub noctem cura recursat" et item "sub lucem exportant calathis". hoc autem est tum cum iam pluere . . . :
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 672)
has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt a pluendo (ὕειν enim est pluere), nostri imperite Suculas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:1)
devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 325:1)
inter alia prodigia et carne pluit, quem imbrem ingens numerus avium intervolitando rapuisse fertur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 114:3)
nam et terra multifariam pluvisse et in exercitu Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 446:2)
et navium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvi hostiam se commovisse et corvum in aedem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinario consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum species procul candida veste visas nec cum ullo congressas, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 662:1)
quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 664:2)
nam et Romae in Aventino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa in Sabinis, Caere aquas fonte calido manasse - id quidem etiam, quod saepius acciderat, magis terrebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 437:1)
et Calibus creta et Romae in foro bovario sanguine pluvisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 132:3)
in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 99:2)
et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 329:1)
appellat, et lacte pluvisse, et cum elephanti capite puerum natum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 168:1)
lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere vos portenta esse putatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 417:1)
et terra aliquotiens pluvit et caput Vulcani arsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 522:1)
et sacrificium novemdiale factum est, quod Hadriani nuntiaverant in agro suo lapidibus pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 523:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION