라틴어 문장 검색

Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 22:1)
Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:2)
Post exactam hiemem in ipso sancto quadragesimali ieiunio paucis ante sanctum pascha diebus Aquisgrani terrae motus noctu factus ventusque tam vehemens coortus, ut non solum humiliores domos, verum etiam ipsam sanctae Dei genitricis basilicam, quam capellam vocant, tegulis plumbeis tectam non modica denudaret parte.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 335:2)
"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)
"Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:95)
plumbea glans aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장38)
cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장11)
plumbea glas aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 9:2)
cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:5)
Optime autem educit superimposita arundinis radix, si tenera est, protinus contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 91:1)
Pessima ex surculis arundo est, quia aspera est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 91:5)
Medicamentum vero est et rosae, et radicum arundinis succus, et oleum, in quo lumbrici cocti sint, et humor ex amaris nucibus, aut ex nucleo mali persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 5:2)
deinde, ubi apparuit mucro, si arundo inhaeret, propellenda est, ab altera parte apprehendi et extrahi possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 7:2)
Nam, ampliato vulnere, aut arundo, si inest, evellenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 8:2)
Quumque jam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente illinere, eamque intus dare:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION