라틴어 문장 검색

Denique ut in fabrica, si pravast regula prima, normaque si fallax rectis regionibus exit, et libella aliqua si ex parti claudicat hilum, omnia mendose fieri atque obstipa necessu est prava cubantia prona supina atque absona tecta, iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque prodita iudiciis fallacibus omnia primis, sic igitur ratio tibi rerum prava necessest falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:4)
et quidam hoc loco volunt tres partes politiae conprehensas, populi, optimatium, regiae potestatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6824)
Amineos Aristoteles in politiis hoc scribit Thessalos fuisse, qui suae regionis vites in Italiam transtulerint, atque illis inde nomen inpositum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 975)
Vide, quid Socrates in Platonis Politia loquatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 89:7)
vide, quid Socrates in Platonis Politia loquatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 89:7)
fecit palam te ex libella, me ex terruncio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 6:10)
At ob eam rem mihi libellam pro eo argenti ne duis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 126)
qui si tu nolis filiusque etiam tuos, vobis invitis atque amborum ingratiis una libella liber possum fieri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 56)
Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis, tibi libellam argenti numquam credam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 258)
sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro, quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 764)
si enim ad libellam dirigetur, alveolatum oculo videbitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장22)
Capitulis perfectis, deinde columnarum non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat [symmetria epistyliorum], epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장36)
supra nucleum ad regulam et libellam exacta pavimenta struantur sive sectilia seu tesseris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장16)
ad regulam et libellam summo libramento cote despumato redditur species nigri pavimenti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장21)
in capitibus circino dividentur circumitiones eorum tetrantibus et octantibus in partes octo, eaeque lineae ita conlocentur, ut plano posito tigno utriusque capitis ad libellam lineae inter se respondeant, et quam magna pars sit octava circinationis tigni, tam magna spatia decidantur in longitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION