라틴어 문장 검색

Neutiquam enim evincitur iste motus esse in supernis verus et realis, nec per defectum restitutionis planetae in motu diurno ad idem punctum coeli stellati, nec per diversam politatem zodiaci, habito respectu ad polos mundi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:4)
Quem summovere fulminis dominus nequit, caeli tyrannum, saeva qui penetrat freta Ditisque regna, detrahit superos polo?
(세네카, 옥타비아 9:2)
Quae polum stellis variis inauras, Aetheris nostri solium serenans Siderum gemmis, varioque coelum Milite complens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:7)
"nonne sub excelso spirantis limite caeli, Amphiarae, vides, cursus ut nulla serenos ales agat liquidoque polum complexa meatu pendeat aut fugiens placabile planxerit omen?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권185)
aut cur vertatur circa polos positos juxta Ursas potius quam circa Orionem, aut ex alia aliqua parte coeli:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:7)
Utque (polo nondum stellis fulgentibus apto) Ne spatio moles immensa dehiscat inani, Per cava coelorum, et convexa patentia late, Hinc atque hinc interfusus fluitaverat aether;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:3)
regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi mors nostra faciet - antequam spolium tui caelum omne fiat, conde me tota, pater, mundi ruina, frange quem perdis polum.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:8)
tunc adest mundo dies supremus ille, qui premat genus impium caeli ruina, rursus ut stirpem novam generet renascens melior, ut quondam tulit iuvenis, tenente regna Saturno poli.
(세네카, 옥타비아 6:5)
limes mihi carminis esto Oedipodae confusa domus, quando Itala nondum signa nec Arctoos ausim spirare triumphos bisque iugo Rhenum, bis adactum legibus Histrum et coniurato deiectos vertice Dacos aut defensa prius vix pubescentibus annis bella Iovis teque, o Latiae decus addite famae, quem nova mature subeuntem exorsa parentis aeternum sibi Roma cupit, licet artior omnis limes agat stellas et te plaga lucida caeli, Pleiadum Boreaeque et hiulci fulminis expers, sollicitet, licet ignipedum frenator equorum ipse tuis alte radiantem crinibus arcum imprimat aut magni cedat tibi Iuppiter aequa parte poli, maneas hominum contentus habenis, undarum terraeque potens, et sidera dones.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권4)
mortalia corda artificem texere poli, mundique repertor pars fuit humani generis, latuitque sub uno pectore, qui totum late complectitur orbem, et qui non spatiis terrae, non aequoris unda nec capitur caelo, parvos confluxit in artus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore3)
illic purpureo latus exporrecta cubili floribus aeternis spirantes libat odores ambrosiumque bibit roseo de stramine rorem, ditibus et longo fumantibus intervallo fluminaque et totos caeli sitientibus imbres inplorata negat digitum insertare palato, flammarumque apices timenti extinguere tactu, nec mirere locis longe distantibus inter damnatas iustasque animas concurrere visus conspicuos meritasque vices per magna notari intervalla, polus medio quae dividit orbe.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1223)
Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi!
그러나 어찌 하느님께서 땅 위에 계시겠습니까? 저 하늘, 하늘 위의 하늘도 당신을 모시지 못할 터인데, 제가 지은 이 집이야 오죽하겠습니까? (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장27)
Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum? Si caelum et caeli caelorum capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum? Sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.
저 하늘과, 하늘 위의 하늘도 그분을 모실 수 없는데, 누가 그분께 집을 지어 드릴 수 있겠습니까? 그러니 내가 무엇이기에 그분께 집을 지어 드릴 수 있겠습니까? 다만 그분 앞에 향이나 피워 올리려는 것뿐입니다. (불가타 성경, 역대기 하권, 2장5)
Ergone credibile est, ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi!
그러나 어찌 하느님께서 사람과 함께 땅 위에 계시겠습니까? 저 하늘, 하늘 위의 하늘도 당신을 모시지 못할 터인데, 제가 지은 이 집이야 오죽하겠습니까? (불가타 성경, 역대기 하권, 6장18)
Ecce caelum et caeli caelorum, abyssus et universa terra et quae in eis sunt, in visitatione illius commovebuntur;
보라, 하늘과 하늘 위의 하늘을! 심연과 땅이 그분의 오심으로 떨게 되리라. 과거와 현재의 온 세계가 그분의 뜻에 달려 있다. (불가타 성경, 집회서, 16장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION