라틴어 문장 검색

Mulier autem pro qua rogasti intra istius non potest amoenitatis moenia, sicut postulas, collocari, quia propria opera contradicunt intra tam gloriosa domicilia permanere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 37:1)
Iuxta ripae tamen extrema diutius ambulando devenit ad pontem, qui tali erat forma compositus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:3)
Pons quidem erat aureus et in duabus utrinque ripis capita tenens;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:4)
medium vero pontis residebat in aqua et saepius vacillando procellarum videbatur unda submersum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:5)
"Fluvium per pontem transire laboro."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 6:2)
Nam, si pacificus mihi non patuerit pontis ingressus, viam aperire non nisi gladio conabor.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:4)
Iuvenis vero vulneris dolore pertactus versus pontis militem lanceae direxit acumen, et eius acriter pugnando perforavit intrinseca et ipsum ex equo turpiter prostravit in herbam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:9)
Jamque alta coeli moenia corruunt, Et vestra tandem pagina (proh nefas!)
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:17)
velamine moenia crasso Squallent obducta, et rudioribus illita fucis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:2)
multo hic stagnantia fuco Moenia flagrantem liquefacto suphure rivum Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis, Ut toti metuas tabulae, ne flamma per omne Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:2)
Illic Porfirius directo tramite pontem Dirigit et monstrat callem quo lector abyssum Intrat Aristotilis, penetrans penetralia libri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:2)
Hae praefatae pestes pontem faciunt, per quem ad luxuriae lupanaria pervenitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:11)
Nil habet ergo miser, cum nil se credit habere, Divitiis, cum pauperiem sua vota repensant, Hospitium cordis, et moenia mentis avarae Invadunt hostes multi, multoque tumultu Totam sollicitant humani pectoris arcem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:5)
Qui fortiter signis cornicinum intonant, erectis signis ad moenia convolant, muros grandine sagittarum oppugnant, quos tam incessabili et incredibili densitate oculis in moenibus assistentium intorquebant, ut nequaquam virtutem Gallorum impugnantium Hungari sufferre valentes, a [0394B] muro declinarent, si forte intra civitatem ante vires illorum remanere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:10)
Reinoldus de castro Breis, eques insignis, opertum habens caput galea, et lorica indutus, pariter moenia post Godefridum ascendit, donec universi tam equites quam pedites intrare contendunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION