라틴어 문장 검색

quamvis omnium prope deorum potestas triplici signo ostendatur, ut Iovis trifidum fulmen, Neptuni tridens, Plutonis canis triceps.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 753)
neptunique i. d. o. g. ab equo Neptuni, qui natus est tridentis percussione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1221)
quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se de interficiendo Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:4)
non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:9)
mihi trama figurae sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter?
(페르시우스, 풍자, satire 655)
Ipse tridente suo terram percussit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:9)
Stare deum pelagi longoque ferire tridente aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 8:4)
non illi imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi sorte datum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 11:6)
Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:10)
Una omnes ruere, ac totum spumare reductis convolsum remis rostrisque tridentibus aequor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:9)
' plura cum auderet furens, tridente rupem subruit pulsam pater Neptunus imis exerens undis caput solvitque montem;
(세네카, 아가멤논 10:60)
armat bipenni Tyndaris dextram furens, qualisque ad aras colla taurorum popa designat oculis antequam ferro petat, sic huc et illuc impiam librat manum.
(세네카, 아가멤논 16:23)
testis Amymone, latices dum ferret, in arvis compressa, et Lernae pulsa tridente palus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b18)
siue in finitimo gemuit stans noctua tigno, seu uoluit tangi parca lucerna mero, illa dies hornis caedem denuntiat agnis, succinctique calent ad noua lucra popae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 333)
tridenti autem pro tridente, dativum pro ablativo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1457)

SEARCH

MENU NAVIGATION