라틴어 문장 검색

Crumas rex Bulgarorum, qui Niciforum imperatorem ante duos annos interfecit et Michahelem de Moesia fugavit, secundis rebus elatus cum exercitu usque ad ipsam Constantinopolim accessit et iuxta portam civitatis castra posuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 223:3)
Cato, quod in Uticensibus propter beneficium legis Iuliae parum suis partibus praesidii esse existimaverat, plebem inermem oppido eiecerat et ante portam Belicam castris fossaque parvula dumtaxat muniverat ibique custodiis circumdatis habitare coegerat;
(카이사르, 아프리카 전기 87:5)
Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu flumen Genusum veteribus suis in castris contra Asparagium consedit militesque omnes intra vallum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum confestim decumana porta in castra se recipere iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 76:1)
Hoc ipso tempore et casu Germani equites interveniunt protinusque eodem illo, quo venerant, cursu ab decumana porta in castra irrumpere conantur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 37장1)
postquam ad diem praestitutum venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 242:2)
Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis apertis proposita omnia in medio vidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium vocibus ac repletas semitas inter volgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium, qua quemque suorum usuum causae ferrent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 270:1)
ab tergo castrorum decumana porta impetus factus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 462:2)
inde egressus inter Esquilinam Collinamque portam posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 130:2)
unde cum perpopulatus omnia circumiecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo iam hostium porta excedente castra movit ad fluvium Eurotam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 329:1)
Dux vero et qui cum eo erant, interea Nicaeam urbem [0422C] adierunt, quo ipse dux primum obsidionem, ante majorem portam urbis positis castris, constituit fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:3)
Quod ubi legiones Scipionis quae pro castris erant instructae animum adverterunt, metu ac terrore obcaecatae omnibus portis in sua castra fugere coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 40:6)
Ego reliquas portas circumeo et castrorum praesidia confirmo.
(카이사르, 내란기, 3권 94:6)
dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque, inquit ago quod victor hostis cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque non ipsa castra est adgressus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 200:1)
haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque et muro etiam, qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 194:1)
Vercingetorix iubet portas claudi, ne castra nudentur. Multis interfectis, compluribus equis captis Germani sese recipiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 70장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION