라틴어 문장 검색

Sint isti quibus licentia scilicet conceditur numero minime definiti, sed tamen ad urbes aliquas et oppida quae mercatura florent restringantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:21)
Ac dienceps, ad moram aliquam duo illa simul florere solent, devexa autem aetate artes mechanicae et mercatura.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 10:3)
Erant omnibus ostiis Nili custodiae exigendi portorii causa dispositae;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:1)
ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장3)
Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 1장2)
Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 17장1)
quippe sublatis portoriis sequens ut tributorum abolitio expostularetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장3)
peregrinarum mercium portoria instituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 43장 1:4)
nam et negotiatoribus certa lucra proposuit suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset, et naues mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit pro condicione cuiusque:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:2)
tum faeneratorum et stipulatorum publicanorumque, qui umquam se aut Romae debitum aut in uia portorium flagitassent, uix ulli pepercit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 2:1)
siquis emat citharas, emptas conportet in unum,nec studio citharae nec Musae deditus ulli, si scalpra et formas non sutor, nautica velaaversus mercaturis:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장70)
Marcus, inquit, Octavius Herrenus, prima adolescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:2)
Marcus Octavius Hersennus in prima adulescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, mercaturam instituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 36313)
ne seges quidem igitur spicis uberibus et crebris, si avenam uspiam videris, nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris paulum aliquid damni contraxerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 121:2)
quam si ad fructum nostrum referemus, non ad illius commoda quem diligemus, non erit ista amicitia sed mercatura quaedam utilitatum suarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION