라틴어 문장 검색

igitur proxima aestuaria aggeribus et pontibus traducendo graviori agmini firmat, atque interim repertis vadis alam Canninefatem et quod peditum Germanorum inter nostros merebat circumgredi terga hostium iubet, qui iam acie compositi pellunt turmas socialis equitesque legionum subsidio missos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장2)
at Corbulo provinciam ingres- sus magna cum cura et mox gloria, cui principium illa militia fuit, triremis alveo Rheni, ceteras navium, ut quaeque habiles, per aestuaria et fossas adegit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장2)
consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in aestuario Tamesae subversae coloniae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장3)
loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse praetemptare;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 20장 2:2)
Tertius expeditionum annus novas gentis aperuit, vastatis usque ad Tanaum (aestuario nomen est) nationibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 1:1)
nam ut superasse tantum itineris, evasisse silvas, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 5:1)
artiore autem annona ob assiduas sterilitates detentus quondam medio foro a turba conuiciisque et simul fragminibus panis ita infestatus, ut aegre nec nisi postico euadere in Palatium ualuerit, nihil non ex[eo]cogitauit ad inuehendos etiam tempore hiberno commeatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:1)
deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:2)
Tu quotus esse uelis rescribe, et rebus omissis atria seruantem postico falle clientem.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0517)
aut certe posticum 'limina' significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7522)
nam Avernum significat, quem vult nasci de Acherontis aestuariis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1072)
tartarei acherontis Acheronta vult quasi de imo nasci Tartaro, huius aestuaria Stygem creare, de Styge autem nasci Cocyton.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2952)
augures enim designant spatia lituo et eis dant nomina, ut prima pars dicatur antica, posterior postica, item dextra et sinistra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 154)
unde aestuaria Oceani accipimus, qui per Hispanias et Gallias in infinitum erumpit, contempta lege riparum, ad quas rursus recurrit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4798)
& inde tandem inveniri possent facies globorum in quas vires imprimi deberent, ut motus maxime augeretur, id est facies posticae, sive quae in motu circulari sequuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION