라틴어 문장 검색

Circulum creat vitiosum qui graviorem etiam reddit condicionem sicque facultatem afficiet essentialibus opibus utendi veluti aqua potabili, energia et agrorum fetu regionum calidiorum atque ex parte biodiversitatem orbis terrarum pessumdabit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:2)
28. Potabilis puraque aqua summi ponderis est quaestio, cum ad vitam humanam sit necessaria et ad terrestria et aquatica oecosystemata sustinenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 40:1)
Publicae aquae penuria potissimum in Africa habetur, ubi magnae populorum partes potabilibus tutisque aquis frui non possunt, vel siccitates patiuntur, propter quas difficulter alimenta comparantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 40:5)
Reapse potabilis tutaeque aquae facultas adhibendae essentiale, praecipuum universaleque est hominum ius, quia efficit ut personae vivant, atque hanc ob rem aliis humanis iuribus fruantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:2)
Mundus hic grave debitum sociale in pauperes habet, qui ad potabilem aquam accedere non possunt, quia hoc ius detrahitur vitae, quod eorum inalienabili dignitati haeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:3)
Praecipuae ut solvantur quaestiones, quas singulae agentes Nationes solvere non possunt, mundiali consensu opus est, qui efficiat, exempli gratia, ut tolerabilis variataque agricultura inducatur, iterabilia et parum inquinantia energiae genera augeantur, maior energiae efficientia sustineatur, silvarum mariumque copiae congruentius adhibeantur, aqua potabili fruendi omnibus potestas tribuatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:5)
Superabundavit peccatum, ut superabundaret et gratia (Rom.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION