라틴어 문장 검색

tibi militat omnis Caucasus et Scythicae potor Tanaiticus undae, quid faciat fortuna viri?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 196)
hic docti invenies patrem Tonanti, rectorem columenque Galliarum, prisci Ferreolum parem Syagri, coniunx Papianilla quem pudico curas participans iuvat labore, qualis nec Tanaquil fuit nec illa quam tu, Tricipitine, procreasti, qualis nec Phrygiae dicata Vestae quae contra satis Albulam tumentem duxit virgineo ratem capillo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum14)
tertia urbanitas, qua te ineptire facetissime allegas et Quirinalis impletus fonte facundiae potor Mosellae Tiberim ructas, sic barbarorum familiaris, quod tamen nescius barbarismorum, par ducibus antiquis lingua manuque, sed quorum dextera solebat non stilum minus tractare quam gladium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 1:4)
pax ita convenerat ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 40:1)
Sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt supra terram sapore, odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis similibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION