라틴어 문장 검색

Atque illud in foederum praefatiobus illi frequens fuit, pacem cum Christus in mundum venerit angelos praecinuisse, cum e mundo excedere ipsum dominum legasse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:9)
Qualis erit illa dies, cum tibi Maria, mater domini, choris occurret comitata virgineis, cum post Rubrum Mare et submersum cum suo exercitu Pharaonem tympanum tenens praecinet responsuris:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:3)
Tenet tympanum in exemplum Mariae et Pharaone submerso virginum choro praecinit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:26)
Cuius quod gaudium fuit, cum Duillius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 12:1)
Tum ab incolis deserta civitas direpta primum, deinde tuba praecinente deleta est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 5:2)
cum cinaedulis et sambuca psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier voluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:2)
Cincius et Cassius aiunt ab Euandro Faunum deum appellatum ideoque aedes sacras 'faunas' primo appellatas, postea fana dicta, et ex eo, qui fu- tura praecinerent fanaticos dici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 106)
nec vero illud non eruditorum temporum argumentum est, quod et deorum pulvinaribus et epulis magistratuum fides praecinunt, quod proprium eius fuit, de qua loquor, disciplinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 4:3)
sambucam citius caloni aptaveris alto.
(페르시우스, 풍자, satire 545)
haec ait, et varios iubet obmutescere cantus, organa, sambucas, citharas calamosque tubasque.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 357)
Ales diei nuntius lucem propinquam praecinit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum1)
nil est dulcius ac magis saporum, nil quod plus hominem iuvare possit, quam vatis pia praecinentis orsa.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum37)
ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos, praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni ore nec Orpheae quirent avertere leges.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum22)
"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)

SEARCH

MENU NAVIGATION