라틴어 문장 검색

Nos certe cogitationem suscepimus et curam adhibuimus, ut quae a nobis proponentur non tantum vera essent, sed etiam ad animos hominum (licet miris modis occupatos et interclusos) non incommode aut aspere accederent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:2)
Verum de experiendi viis, quae non minus quam viae judicandi obsessae sunt et interclusae, postea dicemus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:14)
Itaque jam tandem huc res rediit, ut via vera non tantum deserta, sed etiam interclusa et obstructa sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:4)
Denique invenias, ex quorundam theologorum imperitia, aditum alicui philosophiae, quamvis emendatae, pene interclusum esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:1)
2. Per ignem communem, et maxime per ignes subterraneos (qui remotissimi sunt, et plurimum intercluduntur a radiis coelestibus), rejice naturam coelestem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 198:1)
Quod ubi Caesar conspexit, Labienum ab suis copiis longius iam abscessisse, equitatus sui alam sinistram ad intercludendos hostes immisit.
(카이사르, 아프리카 전기 39:5)
Quae Labieni prospectum impediebat ne posset animum advertere ab equitatu Caesaris se intercludi.
(카이사르, 아프리카 전기 40:2)
Quod Pompeius quod eodem iugo tegebatur loci natura et remotum erat a castris Caesaris, animadvertebat loci difficultatem et quia flumine Salso intercludebatur, non esse commissurum Caesarem ut in tanta loci difficultate ad subsidium [com]mittendum se [de]mitteret.
(카이사르, 히스파니아 전기 9:1)
Ita cupidius dum intra praesidia illorum student caedem facere, a turmis et levi armatura sunt interclusi.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:7)
Nam et munitione praesidii ita coangustabantur, ut eques spatio intercluso vix se defendere posset.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:9)
Praesidium, vigiles iugulant, portas praecludunt, de integro pugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:7)
Quod ante Caesari portas praeclusissent, illo beneficio suum maleficium existimabant se lucrificare.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:2)
Interclusi inter se decernere;
(카이사르, 히스파니아 전기 41:2)
namque eum interclusum tempestatibus propter anni tempus recipere transmarina auxilia non posse.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:11)
Quo facto est admonitus Ganymedes posse nostros aqua intercludi;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION