라틴어 문장 검색

Praevia igitur spe meliorum, Romani duces (si fors copiam attulisset), ausuri aliquid gloriosum, Gothos quicquid molirentur, sagaciter observabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 6:1)
o, inquam, ueri praeuia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:2)
Namque postero die Caesar cum partem equitatus sui frumentandi gratia Leptim misisset, in itinere praedatores equites Numidas Gaetulosque ex improviso adorti circiter centum partim occiderunt, partim vivorum potiti sunt.
(카이사르, 아프리카 전기 61:6)
sic ruit in rupes amisso pisce sodali belua, sulcandas qui praevius edocet undas inmensumque pecus parvae moderamine caudae temperat et tanto coniungit foedera monstro;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:247)
vile decus, quod non erexit praevius horror;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:102)
ducebatque diem quia Lucifer lucis est praevius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8021)
ipsumque vocamus 'ipsum', id est regem deorum, aut certe praedatorem, hoc est, cui de praeda debetur aliquid:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2221)
adeo ut Romae fuerit unum templum Iovis praedatoris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2223)
Quos ego utrosque in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 20:7)
Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum . . . Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:4)
Praedator intervenit partem postulans.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Iuvencus, leo, et praedator.2)
ecce leves satyri, praevia turba dei:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:377)
ego praevius ibo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:48)
Qualis et ille fuit , quo praecipiente columba Est data Palladiae praevia duxque rati :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 13:1)
Ut semel imposita est pictae Philomela carinae, admotumque fretum remis tellusque repulsa est, "vicimus" exclamat, "mecum mea vota feruntur" exsultatque et vix animo sua gaudia differt barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis deposuit nido leporem Iovis ales in alto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION