라틴어 문장 검색

ab antiqua enim voluntate potest procedere effectus novus, et propter hoc non oportet quod contingat aliqua transmutatio vel in voluntate vel in volente:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 32:2)
habet enim aliquis nunc voluntatem faciendi aliquid post tres dies, adveniente tertia die facit tunc quod prius voluit et ab antiquo, nec tamen facta est aliqua transmutatio in voluntate nec in volente;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 32:3)
<14> Item, ab antiqua voluntate, inter quam et suum effectum non cadit transmutatio, non potest fieri novus effectus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 37:1)
quod enim effectus non est simul cum causa in duratione, hoc facit transmutatio cadens inter illa:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 37:2)
qui enim transmutationem tollit, ipse tollit omnem exspectationem;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 37:3)
sed inter voluntatem Dei, quae aeterna est et mundum nulla potest cadere transmutatio;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 37:4)
ergo ante mundum nulla potest esse transmutatio;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 37:5)
Quodsi nec facta esset transmutatio in volente, nec in passivo ex quo fieri debuit novus effectus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:4)
novitas autem non potest esse in aliquo ente sine transmutatione praecedente:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:2)
qui enim tollit transmutationem, ipse tollet novitatem;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:3)
ergo natura nullum motum vel effectum novum causare potest sine transmutatione praecedente.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:4)
Ideo secundum naturalem, cuius primum principium est natura, motus primus, quem nulla transmutatio praecedere potest, non potest esse novus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:5)
Dico autem in hac ratione "principia immediata", quia, licet effectus naturalis sit novus, non propter hoc oportet quod in suis principiis mediatis et primis facta sit aliqua transmutatio et novitas.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:8)
omne novum factum est per transmutationem, verum est solum de entibus quorum factio est per generationem:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 75:3)
nam solum in generabilibus invenitur transmutatio.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 75:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION