라틴어 문장 검색

Etenim animorum praeoccupatio sermonum semper postulat praefationes, instar fomentationis ante unguentum, quo unguentum mollius subintret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 4:9)
Verum si quis diligenter animadvertat sit in laude quod sit in lucro, obtinet enim proverbium illud, lucra levia crumenam efficere gravem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:3)
in eximia praefatione ad Suetonium). Nec omni spe destitutus sum fore ut aliquando nanciscar novam horum codicum collationem omni qua hodie opus est cura peractam.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.129)
cum regibus foedus in foro i[e]cit porca caesa ac uetere fetialium praefatione adhibita.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 5:4)
Et quo contemptius abuteretur patientia hominum, numquam tristiorem sententiam sine praefatione clementiae pronuntiauit, ut non aliud iam certius atrocis exitus signum esset quam principii lenitas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 2:1)
Tunc primum praeceptoris officio fungi, apud Philadelphienses, humanissimos juxta ac doctissimos, deficiente crumena, coeperam, et doctorum aliorum, me doctrina et usu longe antecedentium, vestigia sedulo insequebar.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.35)
ideo eum in sacrificiis praefationem meruisse perpetuam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 3:2)
Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVIII1)
Plerique in stationibus sedent tempusque audiendi fabulis conterunt, ac subinde sibi nuntiari iubent, an iam recitator intraverit, an dixerit praefationem, an e:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 2:1)
praefationes tersae graciles dulces, graves interdum et erectae.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 1:5)
Itaque ipse in praefatione dixit dolenter et graviter:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 2:1)
Ex quo tamen postea clementia divi Nervae translatus est in Siciliam, ubi nunc profitetur seque de fortuna praefationibus vindicat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 14:1)
Nam longa praefatione vel excusare vel commendare ineptias ineptissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 8:2)
Materiam ex titulo cognosces, cetera liber explicabit, quem iam nunc oportet ita consuescere, ut sine praefatione intellegatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 3:1)
nam cum aliquid, de quo dicamus, accepimus, positam nobis esse materiam frequenter etiam praefatione testamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 353:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION