라틴어 문장 검색

Britannorum acies in speciem simul ac terrorem editioribus locis constiterat ita, ut primum agmen in aequo, ceteri per adclive iugum conexi velut insurgerent;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 3:1)
simulque constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus caetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere, donec Agricola quattuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus adducerent;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:2)
scandebantque iam quidam, cum gladiis et armorum incussu praecipitati sudibus et pilis obruuntur, praeferoces initio et rebus secundis nimii.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장7)
post ubi videt Montanum praeferocem ingenio paratumque in res novas, orsus a questu periculisque quae per quinque et viginti annos in castris Romanis exhausisset, 'egregium' inquit 'pretium laborum recepi, necem fratris et vincula mea et saevissimas huius exercitus voces, quibus ad supplicium petitus iure gentium poenas reposco.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장5)
ab Alexandria in Syriam et inde Pontum transiit urgentibus de Pharnace nuntiis, quem Mithridatis Magni filium ac tunc occasione temporum bellantem iamque multiplici successu praeferocem, intra quintum quam adfuerat diem, quattuor quibus in conspectum uenit horis, una profligauit acie;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 35장 2:1)
Resque gestae anno Christi millesimo septingentesimo septuagesimo sexto pauca, Novo Eboraco excepto, commoda Britannis attulere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.59)
- Bellica Americanorum instrumenta, variis locis, capiunt Britanni.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.3)
- Philadelphiam vacuefaciunt Britanni.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.7)
- Novum Eboracum vacuefaciunt Britanni.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.2)
- Cur recusabant Britanni.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.7)
Cum Britannos oraret, ut, ex foedere, propugnacula nonnulla intra civitatum foederatarum Americanarum fines sita desererent, responsum fuit, " Americanos leges, quae pecunias civibus Britannis debitas haud persolvere jubeant, tulisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.35)
Epistolas hasce, eo consilio, in lucem emisere Britanni, ut invidiam odiumque apud populares Washingtonio crearent;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.15)
Propuganacula, item, quae civitatum faederatarum intra fines jam diu tenuerant Britanni, omnia, ex faedere, Americanis tradita.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.36)
Tandem, vero, post captivitatem longam, patriam revisere et Britanniam magnam relinquere eum Britanni patiebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.114)
"regem aliquem capies, aut de temone Britanno excidet Arviragus."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV54)

SEARCH

MENU NAVIGATION