라틴어 문장 검색

Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, post ingentia facta deorum in templa recepti, dum terras hominumque colunt genus, aspera bella componunt, agros assignant, oppida condunt, ploravere suis non respondere favorem speratum meritis, diram qui contudit hydram notaque fatali portenta labore subegit, comperit invidiam supremo fine domari, urit enim fulgore suo, qui praegravat artis infra se positas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 12)
quin corpus onustum hesternis vitiis animum quoque praegravat una atque adfigit humo divinae particulam aurae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:14)
nam si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, eum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegravabit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 72:2)
hic magno natu ipse iam exonerare praegravante turba regnum cupiens, Bellovesum ac Segovesum, sororis filios, impigros iuvenes, missurum se esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 383:1)
oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut praegravata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in adversum subissent, primo incerti restitere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 237:1)
si summa petantur, et dantem et accipientem praegravatura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 507:2)
dein, cum praegravaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 317:2)
Quae vero nec praegravando descendunt, nec praegravanti cedendo ascendunt, etiamsi veris suis ponderibus adaugeant pondus totius, comparative tamen & in sensu vulgi non gravitant in aqua.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 23:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION