라틴어 문장 검색

nam et prognosticorum causas persecuti sunt et Boëthus Stoicus, qui est a te nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari animadvertique potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 68:2)
"Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 21:1)
nam et prognosticorum causas persecuti sunt et Boethus Stoicus, qui est a te nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari animadvertique possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 68:2)
Prognostica mea cum oratiunculis prope diem exspecta et tamen quid cogites de adventu tuo scribe ad nos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 21:4)
equidem etiam pluvias metuo, si Prognostica nostra vera sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16A 1:4)
sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent et auctores quos praelegunt criminantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 159:1)
sed pueris, quae maxime ingenium alant atque animum augeant, praelegenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 310:2)
in praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria compositione desiderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 315:1)
ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 92:1)
nec continentis modo praelecta est ora sed in Ebusum insulam transmissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 235:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION