라틴어 문장 검색

Nos vero, cum ad majora contendamus, moram omnem praeproperam et praematuram in istiusmodi rebus tanquam Atalantae pilas (ut saepius solemus dicere) damnamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:2)
E contrario, umbrarum longitudine decipi (ut quidam olim, quando luna horizonti proxima hostium terga irradiabat) atque ita ante tempus tela emittere, aut pericula praemature obviando accersere, alterum est extremum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:9)
Attamen inventio iuvenum vivacior est quam senum, atque imaginationes in mentes eorum illabuntur melius et veluti divinius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:6)
Insuper in actionibus magnis quae sumptibus et periculo privatorum suscipiuntur, ingenia iactabunda vivacius negotia impellunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:19)
nec ullus fuerit modus nisi quis eas uiuacissimo mentis igne coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:5)
Ea cum sit vivacissima nec recuset ullum locum, prosperius resoluto quam denso;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 1:2)
quae fere cum sint molles ac minus vivaces, tum ne fecundae quidem facile reperiuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 7:7)
auxerat militum curas praematura hiems imbribus continuis adeoque saevis, ut non egredi tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장3)
fundi Germanos acie et iustis locis, iuvari silvis, paludibus, brevi aestate et praematura hieme;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장3)
'si fato concederem, iustus mihi dolor etiam adversus deos esset, quod me parentibus liberis patriae intra iuventam praematuro exitu raperent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장2)
quod multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda cum securitate praematura vel cum exitio properant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장7)
ceterum in senatu oratione monuit in posterum ne quis mobilis adulescentium animos praematuris honoribus ad superbiam extolleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 17장5)
reliquis quo minus vi aut obsidio subigerentur praematura montis Haemi et saeva hiems subvenit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장10)
tradunt plerique eorum temporum scriptores crebris ante exitium diebus illusum isse pueritiae Britannici Neronem, ut iam non praematura neque saeva mors videri queat, quamvis inter sacra mensae, ne tempore quidem ad complexum sororum dato, ante oculos inimici properata sit in illum supremum Claudiorum sanguinem, stupro prius quam veneno pollutum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장3)
relatum caput eius inlusit Nero tamquam praematura canitie deforme.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION