라틴어 문장 검색

Tertium genus erat eorum qui regem diserte praemonebant eum neque de imposturae certitudine mundo satisfacere posse, neque coniurationis latebras et anfractus penitus excutere, nisi Perkinum promissis vitae et veniae, et aliis modis suavibus, in manus suas pertraxisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:10)
nisi homines praemoniti adversus ea se, quantum fieri potest, muniant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 78:3)
Igitur praemoneo ne vilicum ex eo genere servorum, qui corpore placuerunt, instituamus, ne ex eo quidem ordine, qui urbanas ac delicatas artes exercuerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 1:2)
Granum autem rutilum si, cum est diffissum, eundem colorem interiorem habet, integrum esse non dubitamus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:1)
Super cetera illud quoque sive malleolum sive viviradicem serentem praemoneo, ne semina exarescant, immodicum ventum solemque vitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu vestis aut cuiuslibet densi teguminis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 2:4)
apud quos praemonente Narcisso pauca verba fecit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장6)
Ergo destinata die praemonitis consciis, ut se in foro sub aede Saturni ad miliarium aureum opperirentur, mane Galbam salutauit, utque consueuerat osculo exceptus, etiam sacrificanti interfuit audiuitque praedicta haruspicis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:1)
hoc dentis sesquipedalis, gingivas vero ploxeni habet veteris, praeterea rictum qualem diffissus in aestu meientis mulae cunnus habere solet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 974)
' 'equidem nihil hinc diffindere possum.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장47)
Et haec ego non integris rate vel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta praemoneo, sed quasi nuper naufragio eiectus in litus timida navigaturis voce denuntio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:8)
ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta in loca se cava terrai coniecit ibique speluncas inter magnas fremit ante tumultu versabunda portatur, post incita cum vis exagitata foras erumpitur et simul altam diffindens terram magnum concinnat hiatum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:2)
ne litora clamor Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas, Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas, Praecepit sociis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:33)
"Ut qui rectam viam nescit, ubi, ut fit, in plures una diffinditur, quia viam nescit, haeret anxius nec singulas audet eligere nec universas probare:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:8)
Fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput extitisse Panisci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 36:12)
fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput extitisse Panisci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 36:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION