라틴어 문장 검색

Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:9)
Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur an earum rerum quae necessarios exitus non habent ulla possit esse praenotio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:13)
id autem est, quonam modo etiam quae certos exitus non habent certa tamen uideat ac definita praenotio, neque id sit opinio sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:14)
Quare haec diuina praenotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat qualia in tempore olim futura prouenient.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:8)
ex hoste penates optima locutio est, plusque significat de pluralitate ad singularitatem transire, ut 'venor multis canibus' et 'multa cane'. ut Horatius aut trudit acres hinc et hinc multa cane apros in obstantes plagas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 37812)
Quod quoniam fere constat inter omnis non philosophos solum sed etiam indoctos, fatemur constare illud etiam, hanc nos habere sive anticipationem, ut ante dixi, sive praenotionem deorum (sunt enim rebus novis nova ponenda nomina, ut Epicurus ipse πρόληψιν appellavit, quam antea nemo eo verbo nominarat) - hanc igitur habemus, ut deos beatos et inmortales putemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 44:5)
Cogitandi facultas, ratiocinatio, vis creatrix, interpretatio, artis opus et ceterae primigeniae facultates quandam demonstrant singularitatem, quae physicam biologicamque provinciam praetergreditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 103:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION