라틴어 문장 검색

sed ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 8 1:3)
te adipiscendi magistratus levissimi et divulgatissimi, si ita adipiscare ut plerique, praepropera festinatio abducet a tantis laudibus, quibus te omnes in caelum iure et vere ferunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 26 2:6)
consuetudo enim laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:12)
sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora quam quanta sint existimata, videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:2)
Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 12:8)
Alia sunt, quae quamvis nolit accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam, quam paulo ante dicebam, malae valetudinis et dolorum gravissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die suo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 47:3)
Ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:3)
ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio a procursu magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 501:1)
quippe ad pluris exemplum quam perpessio malorum pertinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 524:3)
cum toto eo bello damnosa praepropera ac fervida ingenia imperatorum fuissent, tum eo ipso anno consules nimia cupiditate conserendi cum hoste manum in necopinatam fraudem lapsos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 500:1)
fatigatos enim equos virosque non tam proelio quam itineris simul longitudine, simul praepropera celeritate habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 481:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION