라틴어 문장 검색

Clerico igitur nobilitatem non sanguinis propinat origo, nec saecularis valet removere potestas, sed ex Dei gratia tantum concessa probatur et eo ministrante largita, et a Deo solo huiusmodi possunt nobilitatis pro sui tantum excessibus privilegia denegari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:6)
Quamvis enim istud in masculis toleratur propter usum frequentem et sexus privilegium, quo cuncta in hoc saeculo etiam naturaliter verecunda conceduntur hominibus liberius peragenda, in muliere tamen propter verecundi sexus pudorem adeo iudicatur esse nefandum, quod, postquam mulier plurium se voluptati commiscuit, scortum quasi reputatur immundum et reliquis dominarum choris associari a cunctis iudicatur indigna.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 5:5)
Nam, qui tam immundo se copulavit amori nullis, quum adversa patitur, amoris meretur privilegiis adiuvari, sed patienter tolerare tenetur, quum ei scienter se copulavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 16:3)
In hoc vero amicitia speciali praerogativa praelucet, quod inter eos qui sibi amicitiae glutino copulantur, omnia iucunda, omnia secura, omnia dulcia, omnia suavia sentiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:41)
In [0433C] quo cohors duodena gemmarum, successivo privilegialique splendore inter alias praerogativam poscere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:35)
Horum lapidum primus, suae fulgurationis aureo sole radians indefesse pulchritudinis gratiam efferebat, in qua, sicut sculpturae tropica figura demonstrabat, quadam sui praerogativa fulgoris, astris contendebat Astraea.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:55)
Sed ne in hac meae potestatis praerogativa, Deo videar quasi arrogans derogare, certissime summi magistri me humilem profiteor esse discipulam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:86)
Poenitet me tot venustatum praerogativis hominum plerumque privilegiasse naturas, qui decoris decus abusione dedecorant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:35)
nunc Bacchum et rosarum connubio gloriantem, nunc floris alterius fragrantiam respirantem, nunc hyssopi consortio sibi quoddam privilegium arrogantem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:8)
Nam si ille pro quo munus eloquitur, tanta fuerit turpitudinis tempestate dejectus, ut in eo vix naturalium donorum fragmenta resultent, ei pulchritudinis praerogativam adulationis poemata somniabunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:14)
Nonenim debes abuti potestate ab illis super se tibi concessa, cum de jure"privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:32)
ita ut in eo non vulgaris popularisque gratia, sed specialis praerogativa praecelleret, sicut lectio docet:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:5)
Ut praerogativam domini intelligas, servi gratiam, de S. Moyse legitur, quia sepulturam ejus nemo scit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:2)
virtus autem praerogativam gloriae, qua plerumque justo cedit iniquus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:3)
Sed non eadem caeterorum membrorum est praerogativa, quae capitis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION