라틴어 문장 검색

Non enim perfecte bonus est, nisi in omnibus perficiendis a Deo voluntatem optimam haberet, ut singula eo modo fieri vellet, quo convenientius fierent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:17)
Haec quippe prospiciendo futura, providentia dicitur sive praescientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:2)
has autem "causas concurrere facit ordo ille inevitabili conexione" causarum, qui "de fonte praescientiae procedit":
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 11:2)
Vim diluvii convenienter Scriptura expressit, dicens coelum et terram pariter esse commota, e quibus elementis constat istius mundi omne principium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:3)
Quod si tertio ordini, quicunque sunt in quinto versu, compares superpartientis numeri species positas convenienter aspicies.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De eorum exemplis in superiori formula inveniendis. 1:4)
Ac si quis idem de cunctis in infinitum partibus multiplicitatis faciat, convenienter ordinem superparticularitatis inveniet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 28:1)
Quare proprie atque convenienter huiusmodi proportionalitas armonica medietas appellatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 2:8)
Nam si aliorsum quam prouisa sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:9)
Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt prouidentur, non uero ideo quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen a deo uel uentura prouideri uel prouisa necesse est euenire prouisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Iam uero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus causa esse dicatur!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:2)
At si ita uti sunt ita ea futura esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil certum, nihil stabile comprehendit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 5:3)
Cuius caliginis causa est quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non potest ammoueri;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:3)
Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus nullam esse praescientiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:1)
Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt ita praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis importat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:12)
Harum igitur rerum nulla est praescientia;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:9)
Itaque si praeuidentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION