라틴어 문장 검색

Respondebo propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur diuinam te praescientiam non posse uitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum quamuis te in uarias actiones libera uoluntate conuerteris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:14)
physica ista ipsa et mathematica et quae paulo ante ceterarum artium propria posuisti, scientiae sunt eorum, qui illa profitentur, inlustrari autem oratione si quis istas ipsas artis velit, ad oratoris ei confugiendum est facultatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 61:3)
Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:6)
(12) Si dicas, quod fatum est ordo praescientiae divinae, hoc non repugnat his quae dicta sunt, quoniam praescientia divina ea quae praeordinavit, exsequitur et administrat ministerio causarum naturalium, et explicitus ordo esse et vitae ab huismodi causis fatum vocatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 13:1)
Neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri quasi uero quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum necessarium esse euentum praescitarum rerum etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION