라틴어 문장 검색

an non praescriptiones (etiam in quibus maxime videtur manifesta translatio) easdem omnes species habent, quas eae leges, quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 155:1)
est autem duplex eius disceptationis condicio, quod aut intentio aut praescriptio habet controversiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 211:3)
ac fuerunt, qui praescriptionis statum facerent, tanquam ea non iisdem omnibus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 211:4)
cum ex praescriptione lis pendet, de ipsa re quaeri non est necesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 212:1)
Quantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab istis exceptionibus et praescriptionibus philosophorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 12:1)
per ipsum fere tempus, ut decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat proquiritata, cuius peremptoriis abolita rubricis lis omnis in sextum tracta quinquennium terminabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 7:1)
"nempe ad extremum palam videtur etiam tibi transmissa proprietas, cui usus absque temporis fixi praescriptione transmissus est quique supradicto tamdiu potes uti libello, ut eum non amplius zothecula tua quam memoria concludat."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:11)
Nulla est praescriptio de locis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:8)
conscripsi praescriptiones terminatas, ut eas attendens et ante facta et futura qualia sint opera per te posses nota habere;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말7)
ita, qui potuerint eorum praeceptorum sequi praescriptiones, erunt prudentiores singulorumque generum usum eligere poterunt in operibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장12)
ita his praescriptionibus qui voluerit uti, emendatas efficiet theatrorum perfectiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장8)
quorum secutus ingressus in hoc libro perscripsi quae satis esse putavi de aquae varietatibus, quo facilius ex his praescriptionibus eligant homines aquae fontes, quibus ad usum salientes possint ad civitates municipiaque perducere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장111)
Itaque his praescriptionibus si qui attendere voluerit ex varietate eorum eligendo in unam comparationem conferre, non indigebit auxiliis, sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit, sine dubitatione poterit explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장6)
non habeo praescriptionem, sed tamen voluntate contra verba praescriptionis nodo utor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 213:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION