라틴어 문장 검색

Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conentur, prohibere possit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 8장2)
inde navis in flumine Volturno conprehensas subigi ad id quod iam ante praesidii causa fecerat castellum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 101:1)
ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursus exercitum reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella quae receperat praesidiis in Macedoniam sese recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 229:1)
Unde hoc, etiam si magni intererat, paulisper sequestrate, impigre motus, peragrata fluminis ripa, castrisque praesidio competenti munitis atque castellis, Bregitionem pervenit, ibique diu compositum ad quietem principis fatum sortem denuntiabat ei supremam, prodigiis ingerentibus multis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 15:1)
Favonium ad flumen Aliacmonem, quod Macedoniam a Thessalia dividit, cum cohortibus VIII praesidio impedimentis legionum reliquit castellumque ibi muniri iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 36:6)
totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse ducit, positoque castello super vestigia paterni praesidii in monte Tauno expeditum exercitum in Chattos rapit, L. Apronio ad munitiones viarum et fluminum relicto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장2)
inde Rhodam ventum et praesidium Hispanorum quod in castello erat vi deiectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 110:2)
inde tribunos cum duobus milibus militum ad occupanda Dassaretiorum et Illyriorum castella, ipsis accersentibus praesidia, ut tutiores a finitimorum impetu Macedonum essent, misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 383:1)
Cum subito ad aures illi pervenit quomodo rursus Ascalonitae, Turcis in conventione solidorum a Damasco accitis, praesidium firmare decreverunt ad expugnandum castellum, quod dicitur ad S. Abraham, et destruendum quod tunc quidam Walterus, cognomine Mahumet, post mortem Rorgii dono regis susceptum, tuebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:2)
Dum campi cremantur (ut dictum est) tribuni cum protectoribus missi, citerioris ripae Euphratis castellis et praeacutis sudibus omnique praesidiorum genere communibant, tormenta, qua parum erat voraginosum, locis opportunis aptantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 6:1)
Namque pridie in eo loco castello munito ibique III… praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummunivit.
(카이사르, 아프리카 전기 80:4)
ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:2)
Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, et, cum coacta vis magna pecorum praedaeque esset, paratum erat praesidium, per quod in castella eorum vicosque ageretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 29:1)
Est animadversum ab legionibus, qui dextram partem operis administrabant, ex crebris hostium eruptionibus magno sibi esse praesidio posse, si ibi pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro fecissent.
(카이사르, 내란기, 2권 8:1)
ille inruptione subita territum exutumque campis Mithridaten compulit in castellum Gorneas, tutum loco ac praesidio militum, quis Caelius Pollio praefectus, centurio Casperius praeerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION