라틴어 문장 검색

nam neque de statu nobis nostrae dignitatis est recedendum neque sine nostris copiis intra alterius praesidia veniendum, et is de quo scribis nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non summissum atque populare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:2)
huic tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:10)
has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 215:1)
et rursus ut copiis suis oppidum illud praesidio et receptui esset, si forte in acie aliquid adversi contigisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:13)
Considius interim cum ad urbem cum copiis accessisset et animadvertisset praesidium Caesaris ibi esse, non ausus periculum suorum facere nulla re gesta pro multitudine hominum rursus se Hadrumetum recepit;
(카이사르, 아프리카 전기 33:8)
Ceterum pecunia omni rerumque pretiosissimis Damascum Syriae cum modico praesidio militum missis reliquas copias in Ciliciam duxit insequentibus more patrio agmen coniuge ac matre.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 13:3)
Neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 24:6)
ibi modico praesidio relicto egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:1)
deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 370:2)
Perseus coactis in unum omnibus copiis ducibusque increpare praefectos praesidiorum, ante omnes Asclepiodotum atque Hippiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 91:1)
In hoc Christianorum adventu et obsidione recenti, illo die tanto silentio urbs conquievit, ut nec sonus nec strepitus ab urbe audiretur et vacua civitas a defensoribus crederetur, cum feta nimis armis et gentilium copiis in omnibus turribus et praesidiis redundasset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:5)
Sed audita rebellione Cornubiae, rex eas copias apud se tenuit ad praesidium suum proprium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:7)
Per id tempus + deorum voluntate studioque erga Caesarem transfuga suos cives facit certiores + Iubam regem celeriter cum copiis suis, antequam Caesaris praesidium eo perveniret, ad oppidum adcucurrisse atque advenientem multitudine circumdata eo potitum omnibusque eius oppidi incolis ad unum interfectis dedisse oppidum diripiendum delendumque militibus.
(카이사르, 아프리카 전기 74:4)
Namque pridie in eo loco castello munito ibique III… praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummunivit.
(카이사르, 아프리카 전기 80:4)
Subductis navibus castrisque egregie munitis easdem copias, quas ante, praesidio navibus reliquit: ipse eodem unde redierat proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 11장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION